BORBORIANI seu BORBORITAE

BORBORIANI seu BORBORITAE
BORBORIANI seu BORBORITAE
in l. Arriani 5. et l. cognovimus 19. et l. pen. Cod. de Haereticis, sunt Haeretici, exorti temporibus Hadriani Imperatoris, circa A. C. 129. qui, ut ait Philastrius in Catal. Haeretic. vitiis implicati saeculi et malis concupiscentius servientes, iudicium non sperârunt futurum, sed potius carnalem saeculi concupiscentiam laudârunt. Ex Graeco Βόρβορος, coenum. Sic enim idem, Hi itaque in coenum euntes et inde obliti de coeno facies et membra sua deformantes, eâdem re cunctis velut culpandam Dei creaturam demonstrabant. Brissonius apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. E Gnosticis fuisse, legas apud Macrum Hierolex. Iidem Stratiotici h. e. Militares, dicti, quia de militaribus fuerunt, Barbelitae item, et Phibionitae, Floriniani porro, et Libertim, de quibus vocibus vide suis locis. Quam sectam exsecrandam e Valentini semine pullulâsse, tradit Theodoretus. Vide Io. Forbesium Instruction. Historico-Theologic. l. 1. c. 37. §. 4. et ex Veterib. quoque Epiphanium in Panar, l. 1. Tom. 2. Haer. 26. nec non Augustinum, Haer. 6. Atque ex huiusmodi Haereticorum nefarirs consuetudinibus commixtionibusque, Diabolicae in Christianos calumniae, de promiscua et incesta venere, deque infanticidio ac Thyestaeis epulis, occasionem perperam Paganos arripuisse, discimus ex Iustino Mart. Dial. cum Tryphone, Athenagora Apolog. pro Christ. Minutio Felice in Octavio, Aliis. Nec omittendum, eadem hominum monstra, aliorum Haereticorum imitatione, qui decipere per nominum terriculamenta et appellationes barbaras confictas imperitos conabantur, exsecrandis suis figmentis Hebraica nomina quoque affinxisse, quibus simpliciores similiter terrerent, uti legimus apud Theodoretum Haer. fab. l. 1. c. de Barbeliotis seu Borborianis vide iterum Forbesium l. XII. c. 9. § 1. et 2. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”